# Oratio de disciplinis mathematicis 17.1-4

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 17.1 to 17.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/17.1

Continua uero sunt quae per omnia similium partium existunt, & quae in infinitum diuidi possunt, Vt corpus, locus, tempus, motus, superficies, linea item quaeuis corporis pars est corpus. & idcirco nullum est minimum corpus. quia omne corpus sua habet interualla, longitudinem, latitudinem & profunditatem. Sic etiam quaeuis loci pars, locus est. Vnde nec etiam minimus locus, quod omnis locus aequales habeat cum corpore distantias. Eodem modo quaeuis pars temporis, tempus. Denique alia continua sunt. linea quidem, quod poßimus communem teminum eius accipere, ad quem eius partes coniunguntur, nempe punctum. Superficies uero quia partes plani, ad communem terminum nempe lineam connectit. Simili ratione eadem dicuntur de corpore. Quidam aiunt principia Geometriae esse corporis mathematici interualla seu distantias. Sunt autem tres. Longitudo, latitudo, & profunditas. Primam destantiam fieri dicunt ab anterioribus ad posteriora & esse longitudinem. alteram à dextris fieri ad sinistram & esse latitudinem. tertiam sursum & deorsum & esse profunditatem. ita ut sex ex his fiant interualla, duo ex una quaque dibzy G Google quaque parte. Vocant uero haec interualla motus locales. Finis Geometriae consimilis est fini Arithmeticae, praeter quam quod cupiat inquirere & cognoscere. non quae discretae, uerum continuae substantiae accidant. Logistica est contemplatio rerum numeratarum, non autem numerorum perceptio. quae non utitur numero essentiali, & uero, sed supponit unum tanquam esset unitas, & numeratum pro ipso numero ut tria pro ternario & decem pro denario: & his attribuit theoremata Arithmeticae, idcirco contemplatur problema quod Archimedes boicum appellat. hos uero numoros melitas & philetas hos in phiale illos uero in ποιμicus denique in alijs generibus considerat multitudinem sensibilem corporum tanquam superfluum. Nunc itaque dictum est quod omnia quae numerari posint sunt subiectum logisticae. & quia Vnum minimum est in rebus materialibus. Vt in Arithmetica Vnitas: utitur uno, tanquam minimo quae eiusdem sunt generis in eadem multitudine. Vnum igitur hominem ponit in multitudine hominum indiuisibilem: sed non semel. & unam drachmam in numero drachmarum: sed non ut numisma diuiditur. Geodaesia est scientia magnitudinum & figurarum quae in corporibus sensibilibus sunt, quae etiam diuisionis & compositionis particeps est. Vis geodaesiae figuras assumit: non perfectas, neque etiam exacte examinatas, ut corporali materiam subijciei sicuti Logistica.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
