# Oratio de disciplinis mathematicis 17.10

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/17.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/17.10

praeterea quod secundum angulum fiat uisus: quandoque introrsum uergentem: nonnunquam extrorsum extenuatum & in uerticem exeuntem: denique interdum fieri per aequidistantes lineas. Opticae partes, nominari & recenseri quidem possent plures: iuxta materiae circa quam uersantur diuersitates: ueruntamen tres sunt generalißimae. Prima quidem quae unum & idem nomen habet, quod & tota Optica & Perspectiua appellatur, seu Optica. Altera Catoptrica, tertia Scenographica. Est autem Catoptrica in uniuersum, ea scientia, quae uersatur circa radiorum uisualium refractiones, quae fiunt à speculis, non quidem ab uno speculo, sed a pluribus.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
