# Oratio de disciplinis mathematicis 17.5-9

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 17.5 to 17.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/17.5

Metitur ergo aceruum tanquam conum & puteorum brum circumferentias ut figuras Gylindricas & in acutum mutilas, ut coluros. Vtitur uero ut Geometria Arithmetica sic haec logisticae scientiae instrumentis utitur: in dioptris quidem, arcarum dioptris, canonibus, seu regulis, rubricis gnomonibus & his similibus ad dimensiones interuallorum & altitudinum interdum umbra, interdum dioptris. quandoque etiam refractione, inuestigat id quod est propositum sicuti multoties geometra rationales lineas inquirit: ita geodetes sensibilibus utitur lineis, & ex his quaedam exactiores sunt, quae aut per radios solis capiuntur: aut per speculandi instrumenta: aut similia quae interpositione fiunt organa, excipiuntur quaedam uero magis sunt corporales, per intensiones & tractiones funium aut rubricis: his enim utens geodeta metitur eminus distantes areas quasuis, inspiciendo distantias & altitudines turrium, murorum fastigia, latitudines & profunditates fluminum, & quae huius sunt generis. Adhaec geodaesia diuisiones facit non tantum ad aequalitates inuestigandas: sed & ad rationes & proportiones, imo interdum aspicit dignitatem & excellentiam arearum ut, Quare porticus aspectu rectangulae eminus uideantur curtatae seu mutilae: & turres quadratae rotundam formam referant, labique eminus uideantur quae recte stant: inaequalia etiam sub uisum cadant ea, quae sunt aequalia propter positiones, & longitudines. Opticae etiam supponit ob oculum qui circumfertur, etiam uisus circumferri, & simul cum oculo qui aperitur ad id quod uidetur fieri uisum. Et alio etiam modo proponit alia in aethere, alia in aëre uisa: per lineas rectas conspici. Nam omne lumen per rectas lineas fertur. quae uero conspiciuntur per corpora diphana ut uitra & flumina, aut aquam: ea uideri per refractiones: quae uerò per specula, per angulos refractos. Optica sanè rerum naturam non inquirit nec inuestigat an defluxiones ad corpora defluentes emissitijs è uisu radijs fiant. an uero simulachra emanentia ab ijs quae sensu percipiuntur in uisum ingrediantur occurrentia: aut simul extendatur, aut simul nutriatur qui medius intercedit aër: Tantum uero considerat: an seruetur in unaquaque hypothesi, directio uel rectitudo lationis seu motus, aut etiam dilatationis. & anfiat coitus, per copulam in angulum aliquem. siquidem haec contemplatio est maiorum & minorum. Imprimis tamen haec scientia contemplatur: quomodo ab omni parte uisus fiat: non autem ab omni finito puncto.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
