# Oratio de disciplinis mathematicis 19-2

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/19-2

Sicuti uerò in figuris planis isoperimetris: circulus est maxima figura plana: ita in figuris solidis isope rimetris: maxima est figura sphaerica: ideoque capacißima, & quae in se comprehendit caetera omnia. Aliter. Sphaera est figura solida quae fit, quando semicirculi diametro fixa manente: semicirculus circum ducitur: donec redeat in eum unde caeperat moueri locum. Axis sphaerae est recta illa quae fixa manet: circa quam semicirculus circumducitur. Diameter sphaerae est recta quaedam linea, per centrum ducta, quae etiam desinit ex utraque parte in superficie sphaerae. Conus est, figura solida quae fit quando trianguli rectanguli uno latere manente ex ijs inquam, quae sunt ad angulum rectum: atque ipse triangulus circumuertitur: donec redierit in eundem locum unde caeperat moueri. Quod si uero recta quae fixa & immobilis permanet: fuerit aequalis reliquae rectae, quae circa rectum angulum circumfertur: tum conus qui fit: rectangulus erit: sin minor amblygonius: sin denique maior, oxygonius. Axis autem coni est recta illa fixa & immobilis circa quam triangulus uertitur. Basis uero ipse circulus, qui describitur à linea recta quae circumfertur. Euclides hoc loco docet non omnis coni, sed tantum coni aequicruri generationem. Appollonius uero pulchre definiuit prolixioribus uerbis conorum gene rationem. Inquit enim coni diuiduntur in aequicruros & Scalenos. Archimedes uero diuidit conos in rectangulos, oxygonios, & amblygonios: dum latus confert cum basi. Manifestum uero est, quod in omni angulo poßint esse scaleni coni: sed in angulo acuto, tantum aequicruri. siquidem in triangulis aequicruris: anguli ad basim sunt acuti.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
