# Oratio de disciplinis mathematicis 19

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/19

Inuenta est Geometria primum ab Aegyptijs, Thales postea in graeciam eam transtulit: & post Thaletem, Mamertius frater Stesichori poetae, & Hippias Eleus. post hosce Pythagoras, paulò latius considerans huius scientiae principia: & inquirens theoremata sine materia, & mente solum concepta. Post hunc Anaxagoras, & Plato, & Oenopides Chius, Theodorus Cyraenaeus, & ante Platonem, Hippocrates, post hunc Leodamas Thasius, & Archytas Tarentinus, Theaetetus Atheniensis, Eudoxus Knidius qui tribus proportionibus, alias tres adiecit: & multi alij. sed his non multo est iunior Euclides qui Elententa conscripsit. fuit autem tempore primi Ptolemaei iunior Platone: maior uero natu Bratosthene, & Archimede, hi enim uno eodemque uixerunt tempore. Quod nam sit nomen mathematicae & harum disciplinarum dicimus his scientijs nomen datum esse. quia omnis mathesis apellata: sit recordatio non externe animo adueniens, ut sunt phantasmata & imaginationes, quae à sensibus proueniunt. in phantasta imprimuntur: neque etiam existit adsciscititia ut cognitio quae in opinione posita est, sed excitatur quidem ab ijs quae apparent: & progrediens interne, ab ipsa mesito quae ad semet ipsam est conuersa perficitur. etiamsi non exacte & perspicue in eis agat, & perficiat: & omnes apprehendat substantialiter & abstracte. Promit tamen unumquodque quando aufertur impedimentum quod prouenit à sensibus. Nam sensus eam copulant partilibus: phantastam uero implent motibus formantibus: appetitus uero eam distrahunt flectunt ad uitam, paßionibus & affectibus indulgentibus subiectam. omne autem partile impedimentum est conuersionis in seipsam redeuntis. Aristoteles aliquo in loco ait quod quicunque contemnunt Mathematicarum disciplinarum cognitionem: uoluptates quae in ipsis sunt minime degustarint. Plato uero manifeste docet mathematicam esse uim quandam purgantem animum nostrum, & quasi manu ducentem nostram mentem. Species uero Mathematicae deficiunt à natura impartibili, & partibilem transcendunt: & mente sunt inferiora: sed opinione perfectiora, & exactiora atque puriora. uerum opifex accipit ad unionem & diuisionem uniuersorum, identitatem: una cum diuersitate ad complendam animi naturam, & ad haec statum & motum ex hisque generibus ipsam constituit. Dicendum etiam quod mens stans, & seipsam contemplando unam se & multa simul esse depraehendit: toque nomine promit numeros, atque numerorum cogiij dibzy G Google nitionem quam Arithmeticam appellamus. iuxta uoro multitudinem, unionem, & secum communicationem & colligationem musicam sibi comparat. quia & ipsa anima ab ipso conditore prius diuisa fuit: postea rationibus confirmata & collecta. iuxta uero statum, qui in ipsa est: & actionem confirmat: Geometriam ex sese deprompsit. iuxta uero motum Sphaericam.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
