# Oratio de disciplinis mathematicis 20.5-7

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 20.5 to 20.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.5

Cylinder autem est figura solida quae continetur circulis aequedistantibus, & superficie cylindrica, quae circulis illis est intercepta. Basis uero cylindri sunt ipsi circuli. Axis uero recta linea per centra circulorum ducta. Latus denique cylindri, linea quaedam quae recta cum sit: & in superficie cylindri existat: tangit utramque basim: eamque dicimus circumductam: describere superficiem cylindricam. Illi uero dicuntur recti esse cylindri: qui axem habent ipsis basibus ad angulos rectos. Pyramis est figura solida planis quibusdam superficiebus contenta: quae ab una superficie plana ad unum constituitur punctum. Cubus est figura solida sex quadratis aequalibus contenta. Octacarum est figura solida: octo quadratis aequalibus & aequilateris contenta. Eicosaedrum est figura solida uiginti triangulis aequalibus & aequilateris contenta. Dodecaedrum est figura solida duodecim pentagonis aequalibus, & aequilateris & aequiangulis contenta. Verum de his aliquid dicendum est quod naturae est consentaneum, cum figurae planae sint diuisae in rectilineas figuras, & circulos: dicimus quod si rectilineae figurae fuerint ad angulos rectos suis superficiebus planis erectae: tum faciunt prismata. quadratum uero, etiam perficit cubum: si aequaliter aequale aequaliter cre ctum fuerit: sed si ad angulum acutum erigantur & in uno puncto superiore desinant atque terminentur: tum constituunt Pyramides. Circuli uero ad angulos rectos erectium: facit cylindros: uerum si in se declinantes: & in unum punctum superne extenuati fuerint: fiunt C iiij dibzy G Google Coni: denique si in seipsos conuersi fuerint: tum in sphae ras tornantur. Verum & horum corporum proportionem ad uniuersum mundum retulerunt.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
