# Oratio de disciplinis mathematicis 22.5-7

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 22.5 to 22.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5

infinite uero eiusmodi problemata fieri possunt, datam lineam rectam: secare in tres partes proportionaliter aliter porportionales, easquae ante alia & quae in multis, & quae respectum habent ad ipsa: atque praedicationem constituunt. Cum autem triplices sint ut paucis dicam uniuersales formae participantis. existentis in multis & particularia complentis. differentias etiam intelligimus secundum materiam subiectam. Participantia eius duplicia ponentes quaedam sensu percepta, quaedam in speculatione & phantasia suam existentiam, quia materiae duplex alia quae sensu sunt coniugata, alia eorum quae imaginatione concepta. Omne enim uniuersale, & unum illud quod multa continet, uel excogitari natum aut apparet in singularibus & existentiam in his habet. & inseparabile ab ipsis est. atque ordinatum & distributum in ipsis, & cum his uel simul mouetur, uel firmiter & immobiliter consistit, aut potest ante multa consistere, atque procreare & generare multitulinem, multis etiam a seipso praebens imagines, & impartibiliter praestructum, ijs quibus cum participat. Veritas autem suggerit participationes ad secunda. Lineae species & formae duplicem continent potentiam: impartibilem & partibilem, quia habent punctum impartibiliter & interualla partibiliter Vnitatem uocant punctum quod dari ponique nequit. Punctum uero unitatem quae positionem habet: positionis particeps est: iterum punctum in phantasia sese ed by Google giti sese profert, & quasi in loco existiti & materiale est secundum materiam intellectualem. quare unitas dari nequit: neque materiam habet: & est extra omnem distantiam atque locum. punctum autem habet positiones quasi in phantasiae gremijs appareat. duplex uero punctum est uel per se: uel in linea, & ut terminus existens solum, & unum, nec habens totum neque partes: imitatur summam rerum naturam idcirco proportionale est Vnitati: linea uero binario numero: superficies denique ternario.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
