# Oratio de disciplinis mathematicis 22

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22

sed si diameter fuerit data: etiam circulus datus erit magnitudine. Aequaliter uerò à centro distare dicuntur lineae rectae: quando à centro ad ipsas ductae perpendicu lares fuerint aequales. Longius uerò distare in quam perpendicularis maior incidit. Figurae uerò solidae aequales & similes sunt: quae continentur planis aequa libus, similiterque positis, numero, & magnitudine aequalibus. Similes figurae rectilineae sunt, quae habent ad unum angulos aequales. & aliter. quae angulos ad unum habent aequales: & latera aequales angulos continentia aequalia. Reciprocae figurae sunt: in quibus in alterus tra figura sunt rationes antecedentes & consequentes. Similia circulorum segmenta sunt, quae angulos recipiunt aequales: uel in quibus anguli sunt aequales. Simili ratione & sphaerarum segmenta. similes figurae solidae sunt, quae similibus similiterque positis planis continentur. Omnis uerò circulus, omni circulo similis est specie: quia circuli generatio seu procreatio, est una eademque: sic species eius una. segmentorum non eadem est similitudo. sed quaecunque similem habent inclinationem, hoc est angulos in ipsis existentes inter se aequales: illa appellantur similia. dissimilia uerò, quae se ita non habent. Eodem modo se res habet in caeteris planis & solidis figuris. Magnitudo est quae crescit & augetur, atque secatur, diuidique potest in infinitum usque. sunt autem tres cius species, linea, superficies, corpus. est autem infinita magnitudo, qua non potest maior intelligi secundum essentiam & subsistentiam quantamcunque: ita ut nullus finis uel terminus eius inueniri queat. Pars est magnitudo aliqua, alterius magnitudinis, minor maioris: quando minor exacte metitur maiorem. Dicitur autem pars in loco non sicuti mundi pars est terra, neque hominis pars ipsum caput. neque uerò ut rectae ad angulos rectos diametro circuli ductae, dicimus partem esse, angulum extra semicirculum interceptum recta ad angulos rectos ducta. Fieri enim nequit, ut angulus hic qui ceratoides appellatur, metiatur angulum rectum. cùm omnis angulus rectilineus, minor sit angulo ceratoide. Itaque in magnitudinibus sumemus partem eam quae est rerum similium generum: atque sic dicemus partem in magnitudinibus: ut tertiam anguli recti dicemus esse partem recti anguli. Neque hoc sophis matium concedendum, quo dicimus, si pars est id quod aliquid metitur: etiam quod metitur, pars erit. sed linea recta pedalis metitur solidum. Ergo linea recta pedalis, est pars solidi: & linea recta pedalis est solidum. Id quod absurdum erit. Nam linea recta pedis unius metitur longitudinem, profunditatem, et latitudinem corporis solidi. quasi ea quae lineae rectae sunt similium generum: non autem ipsum solidum. Multiplex est maior magnitudo minoris: quando minor eam metitur. Quid sit pars, quid ratio, & quae similium sint generum, & quid proportio: diligentius quidem ex plicata sunt in Arithmeticae elementis.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
