# Oratio de disciplinis mathematicis 23-2

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23-2

Nunc uerò de his dicemus, quod sicuti in alijs similium generum ipsa applicatur proportio: ita quoque in rebus similium generum, quae in magnitudinibus existunt. Magnitudines dicuntur rationem habere inter se: quae multiplicatae sese mutuo excedere possunt. sed respondendum ijs qui hanc oppugnant definitionem, atque dicunt, illa habere rationem inter se, quae multiplicata sese mutuo possunt excedere: nihil autem tam est similis generis, quam sit punctum puncto. itaque manifestum est, quòd punctum multiplicatum excedet punctum. His, inquam, sic est respondendum, quod punctum non recipiat mul tiplicationem magnitudinis. quia id quod inter nugnitudinem non numeratur: illud etiam neque magnitudinis multiplicationem admittit. solum autem multiplicationem ut numerus recipit. sic enim quoniam in linea recta infinita sunt puncta, haec illorum sunt multiplicia: ita simpliciter & absolute de puncto disserunt, ac si esset magnitudo interuallum habens, omnino ex aduerso Euclidi, qui docet punctum esse, cuius nulla sit pars: & dicat rationem habere inter se magnitudines. In eadem ratione dicuntur magnitudines esse prima ad secundam, & tertia ad quartam: quando primae & tertiae aequemultiplices, secunda & quartae alias quascunque aequemultiplices, uel simul excedunt, uel simul deficiunt, uel simul illis fuerint aequales, sumptae inter se. Quae uerò eandem rationem habent: nominantur proportionales magnitudines. proportio uerò in tribus terminis est minima. atque hoc in loco termini accipiuntur, uel magnitudinum, uel numerorum ipsis impositorum. sicuti enim circuli terminus est circumferentia, & trianguli termini sunt latera: ita 9. ad 6. huius rationis termini sunt hi ijdem numeri. Quando uerò tres magnitudines fuerint proportionales: tum prima ad tertiam habere rationem dicetur duplam, quam ad secundam. Inquit itaque Eratosthenes, quòd sicuti in aequalibus interuallis, atque secundum rectam lineam positis: interualla dupla fiunt: ita quoque in rationibus quodammodo secundum rectam lineam propositis. prima ad tertiam dicitur habere duplam rationem, quàm ad secundam. Nam 9distat à 6 sesquialtera, & 6 à 4 eadem sesquialtera: quare 9 à 4. distant, duabus sesquialteris. nam duo isti excessus sunt ijdem uni excessui. exempli gratia, in 9. & 4. nam 9. excedit 6. tribus. & G. excedit 4. duobus. uerum 3. & 2. composita & addita: efficiunt 5. qui numerus est excessus 9. & 4. Sicuti uerò in maiori bus conferendis ad minores: excessus faciunt duplas ra tiones & triplas: ita quoque à minoribus, faciunt defectus. Quando uerò aeque multiplicium, primae magnitudinis multiplex excedit secundae magnitudinis nultiplicem: tum prima ad secundam maiorem dicetur habere rationem, quam tertia ad quartam. Atque in hac definitione termini, uoluit Euclides indicare no bis & proponere: in quibus nam maior sit quaerenda & inuenienda ratio alia ratione.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
