# Oratio de disciplinis mathematicis 24.6-7

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 24.6 to 24.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24.6

Omnis enim anima secundum quidem suam ipsiusmet intelligentiam, & unum illud, atque per se unum: ad extremum usque quasi centri loco posita est: secundum uero multitudinem circumit: desyderando, complero & perficere suam intelligendi uim & potentiam. Septem sunt Trigonorum species: Trigonum enim aequilaterum unicam habet speciem. trigonum uero aequalium duorum laterum, uel est orthogonium, uel oxygonium, uel ambligonium. simili modo & trigonum Scalenum: est triplex: orthogonium, oxygonium & amblygonium. Fieri nequit ut inueniatur numerus quadratus quadrati duplus: sicuti neque trigoni aequilateri rectanguli latus subtendens aequale duobus lateribus rectum angulum continentibus. Est differentia inter unitatem, & unum talis. In substantijs est specificatio, & ut barbare dicam identitas, ea nominatur anitas: & est diuersitas quae aperpellatur binarius. est & alia superior potentia commune quasi principium horum duorum: quae omnia scit, nouit, dibzy G Google nouit, & intelligit. ea potentia nominatur unum Itaque unum superiore & excellentiore est loco: quam sit unitas.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
