# Oratio de disciplinis mathematicis 24

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24

& cùm magnitudines in eadem ratione existentes, notis suis designarit per aequemultiplices simul excedentes, uel simul deficientes: nunc docet quae in maiore sint ratione: illae quae habent excessum. Quomodo uerò hic fiat excessus ipse exponit in quinto uniuersalis rationum doctrinae elementaris libro, atque in theoremate inaequalium magnitudinum demonstrat. Homologae magnitudines dicuntur esse, antecedentes antecedentibus: & consequentes consequentibus. Ratio quidem dicta est esse, duorum similium generum habitudo quaedam interse: sed in magnitudinibus proprie dicemus, quod ratio sit ditarum magnitudinum eiusdem generis, iuxta quantitatem quaedam habitudo & affectio: ita ut in illis si proportio: talium rationum similitudo. Inuersa ratio est consequentis ad antecedentem ratio. Compositio rationis est, sumptio antecedentis cum consequente, ac si unus esset terminus, ad ipsum consequentem. Caetera de his, tradit Euclides in quinto libro elementorum. Linea infinita neque multiplicari potest unquam: neque altera ad alteram conferri. quae enim eiusdem generis non sunt: non possunt rationem inter se habere, & quandam habitudinem ut linea ad lineam, superficies ad superficiem: & reliqua similiter. Proportiones aliae quidem sunt continuae, aliae discontinuae seu separabyGoogle paratae. continuae sunt, quae coniunctas & non dissectas habent habitudines. separatae uerò proportiones sunt: quando rationes hoc modo se non habent: uerum disiunctae inter se sunt: neque uno medio termino inter se copulatae. quia medius terminus, unius est antecedens, & alterius consequens. Continua ratio. ut 8. 4. 2. separata. ut 8. 4. 6. 3. est interuallum inter magnitudines propositas. Multa tradit Euclides in decimo elementorum libro de commensurabilibus & incommen surabilibus. Magnitudo rationalis & irrationalis, utraque earum non est ex numero earum rerum, quae per se considerantur, sed collatione facta ad aliquid aliud. Nam quaecunque magnitudines sunt commensurabiles inter se: illae etiam dicuntur inter se rationales. atque numeri sunt commensurabiles: quia quisque eorum talis est, ut minimus numerus eum metiri poßit. simili modo cubitus & palmus habent commensurabilitatem inter se. nam quemuis eorum, digitus minima mensura meCùm uerò in matitur. gnitudinibus existat infinitum. neque ulla sit minima mensurae: idcirco patet, quòd magnitudinis rationalis, nulla sit certa & definita minima mensura, ut digitus: sed in nobis est situm: quantamcunque uolumus proponere notam & cognitam minimam mensuram, in qua fit unitas. quia ut dictum est, quaeuis magnitudo per se, neque rationalis, neque irrationalis, cùm omnis linea recta per se: neque rationalis, neque irrationalis sit. Verum si conferatur ad unitatem subiectam in positione: inuenietur uel rationalis, uel irrationalis. itaque latere quadrati proposito rationali: inuenitur diameter potentia rationalis: nam longitudine deprehenditur irrationalis. sic etiam diametro existente rationali: latus potentia erit rationale.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
