Latin
25
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
cùm tamen utraque per se neque rationalis, neque irrationalis existat. Sic ergo proponentes minimam aliquam mensuram rectarum linearum. mathematici nominarunt rationalem, &quae ei sunt commensurabiles: simili modo &quadratum ab ea descriptum rationale: &figuras huic quadrato commensurabiles nominarunt rationales. sic cubum ex tali descriptum linea recta, &hinc commensurabilia solida. Inexplicabile, hoc est, irrationale solidum intelligendum est, quod incommensurabile est cubo à rationali descripto. planum uerò irrationale, id quod incommensurabile est, quadrato à rationali descripto. longitudinem uerò, hoc est, rectam rationalem à commensurabili. Sed quia commensurabile in lineis rectis duplex intelligitur esse. unum quidem quando hae lineae rectae commensurabiles fuerint: &figurae ab ipsis descriptae inter se commensurabiles, alterum uerò. quando caedem figurae incommensurabiles inter se fue rint: ideoque &duplex est differentia ad rationalem iuxta ueteres mathematicos. aliae enim dicuntur potentia rationales, aliae irrationales potentia, reliquae longitudine. Potentia itaque rationales sunt ut dictum est à nobis, quaecunque ipsaemet sunt incommensurabiles rationali: &quadrata ab ipsis descripta commensurabilia quadrato à rationali descripto. Longitudine uerò, quando quadrata ab ipsis descripta, in quadratis numeris fuerint: uel latera habent commensurabilia rationali longitudine. denique uniuersaliter nominatur rationali commensurabilis, rationalis siue longitudine, siue potentia tantum. Definiunt etiam rationalem hoc modo. Rationalis est, quae per numeros fit nota: uerùm haec non est uera definitio rationalis: sed eius accidentis: nam si exempli gratia rationales proponunt, quadratorum à rationali cubitali descriptorum. nouimus quot palmorum aut digitorum unaquaeque sit: unde ex accidentibus eam appellamus rationalem, per numeros cognitam. Differt autem rationalis à data, quòd rationalis quidem omnino sit data: data uerò non necessariò sit rationalis. nam rationalis quantitate &qualitate manifesta est: data uerò quantitate &magnitudine tantum: sunt enim quaedam irrationales datae. Euclides inquit irrationale quadratum à proposita recta descriptum. Vbi nominatur proposita recta ea, quae principium est mensurarum, &tanquam regula ad dimensionem longitudinis, positione quadam à nobis est assumpta. Vt si quis proponat quantum sit interuallum inter duo pro posita puncta: ille nihil ratione dignum quaeret, quot sint pedum &cubitorum: necesse esset nos petere ab ca, quae exhiberetur quantitate cubitum uel pedum, atque cum uteremur illa proposita rationali linea recta: inquiremus propositum interuallum, an esset omnino mensura rationalis.