# Oratio de disciplinis mathematicis 25

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25

Sciendum etiam quod cum sit dualitas & unitas, atque unum, dualitas ipsa quidem corpora, unitas uero speciem in his existentem: unum denique naturam significet. ideoque prima philosophia differt à dialectica. quoniam prima philosophia procedit ex uerissimis: dialectica uero ex probabilibus. Archimedes demonstrauit quod figurae circumferentiales, possunt aequales esse rectilineis. Vt, Omnis circulus aequalis est trigono orthogonio, cuius quidem recta ex centro (hoc est semidiameter) est aequalis uni lateri, rectum angulum ambientium: & perimeter aequalis basi. Analogia seu proportio est, similitudo rationum, quae quidem in tribus ad minimum consistit terminis. Propositio diuiditur indatum, & quaesitum: quamuis hoc non semper fiat: sed interdum proponitur quaesitum absque dato: quod si uero propositio utraque haec habeat, datum inquam & quaesitum: tum & quaesitum & datum inuenietur. quando uero datum deficit: tum & haec non assumuntur. nam ectesis est dati explicatio, & diorismus. Quid enim dicet is qui propositionem superiorem proponit: quam quod tale sit inueniendum trigonum: habens duo latera aequalia: à graecis ἰσοσκελὲς appellatum. Erat autem haec ipsamet propositio ab initio proposita. Quandocunque ergo propositio non habuerit quidem datum: sed tantum quaesitum: tum explicatio dati, necessario seu merito omittitur; cum non sit datum aliquod. explicatio uero quaesiti eodem modo non adhibetur Etsi in trigonis, quaedam aequalitatem non habeant: quaedam aequalitatem & maequalitatem: tamen perpetuo trinus illis inest numerus. ut linearum, angulorum, figurarum: & unumquoque est in figuris trium laterum & quatuor laterum atque omnibus reliquis figuris. ita ut quaedam sint ex rebus existentibus finito cognatae: quaedam infinitati, denique nonnulla secundum utriusque mixtionem finiti inquam & infiniti. Magnitudines rationales dicuntur esse, quae inter se sunt commensurabiles: quae uerò commensurabiles non sunt: appellantur irrationales: quasi eae quae rationem inter se nullam habeant. Rationalis & irrationalis magnitudo, utraque barum non est ex illarum numero, quae per se considerantur: sed quae ad aliam conferuntur, quaecunque enim magnitudines inter se sunt commensurabiles: illae etiam inter se dicuntur rationales. siquidem ut numeri sunt commensurabiles, cum unumquemque eorum minima aliqua mensura metiatur. ita etiam passus, & palmus, inter se habent symmetriam. quia digitus est minima mensura, quae utramque metitur mensuram. qui digitus etiam natura sua locum unitatis positionem habentis tenet inter mensuras. Cum uero in magnitudinibus existat infinitum. & nulla sit in his minima mensura: idcirco notum est, non esse unam aliquam definitam minimam mensuram, ut di gitus esse poßet: magnitudinis rationalis: sed penes nos est, sumere & ponere quamcunque uoluerimus minimam mensuram quae nobis sit cognita: & unitatem in se habeat. Omnis enim magnitudo per se ut dictum est, neque rationalis est, neque irrationalis, quod

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
