Latin
26
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 26
Unproofread scanNot analysed yet
si uero conferatur cum subiecta &proposita magnitudine tanquam unitate positione data: inuenietur efse uel rationalis uel irrationalis, ut si ponatur latus quadrati rationale: tum diameter quadrati inuenietur potentia quidem rationalis: longitudine uero irrationalis. adhaec si diameter fuerit rationalis: tum latus potentia rationale erit: cum tamen utraque recta, per se neque rationalis neque irrationalis existat. Quapropter si linearum rectarum posuerimus minimam aliquam mensuram: rectam inquam lineam aliquot constantem unitatibus: eam mathematici appellant rationalem: &quae huic sunt commensurabiles rationales: quadratum etiam ab ea descriptum rationale: figuras seu areas huic commensurabiles, rationales: ita etiam cubum à recta constitutum, rationalem denique solida corpora huic commensurabilia, rationalia. Incommensurabile cum dicitur, id sic est intelligendum: ac si dicus irrationale: ut si fuerit solidum aliquod corpus, uommensurabile cubo, à rationali descripto: sin superficies aliqua plana incommensurabilis quadrato, à recta descripto longitudinem uero hoc est rectam rationalem: à commensurabili. quia uero in lineis rectis symmetria duobus modis intelligitur: uno quidem, quando rectae ipsae fuerint commensurabiles: &figurae seu areae à rectis descriptae inter se commensurabiles: alieno uero modo quando ipsae areae inter se fuerint incommensurabiles idcirco etiam apud ueteres differentia ad rationalem duplex fuit. aliae enim dicebantur potentia rationales, alia uero irrationales: reliquae denique longitudine. potentia quidem rationales sunt, ut dictum est, quae ipsaemet rationali sunt incommensurabiles: quadrata uero ab ipsis descripta: commensurabilia: quadrato à recta rationali descripto. Longitudine uero quando quadrata ab ipsis descripta, uel in numeris fuerint quadratis: uel latera habuerint rectae rationali longitudine commensurabiles, Vniuersaliter denique appellatur rationalis, recta quae rationali est commensurabilis: siue longitudine, siue potentia tantum Definiunt rationalem alio etiam modo. Rationalis est, quae per numeros nota est. quamuis eius definitio uera non sit: sed quoddam eius accidens. quando enim exempli gratia rationales à passu nouimus, unamque atque quot sit palmorum aut digiiorum: unde etiam ex accidentibus dicimus rationalem eam quae per numeros nota est. Viffert uero rationalis à recta data. quo. ationalis omnino sit data: sed data en necessario sit rationalis. siquidem rationalis quantite &qualitate nota est: data uero quantitate &magnitudine tantum, quia sunt quaedam datae irrationales. Recta infinita, neque multiplicari potest, neque aliena alienae conferri: quoniam quae eiusdem generis non sunt: illa rationem inter se habere nequeunt.