Latin
27
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem linea recta, quae è directo est posita. Aequedistans uero recta linea alia aliae appositae lineae recta: quae in extremitatibus habent interualla ad angulos rectos existentia. Basis uero linea recta posita: super qua alia est constituta linea recta. Vertex uero est recta super basi constituta. Crura uel latera rectae lineae ab extremitatibus seu extremis punctis uerticis: ad extremitates basis ductae. Diagonius est recta linea quae in quadratis, trapexijs &eiusmodi figuris ab angulo ad angulum ducitur. Perpendicularis uero est linea recta quam etiam nominamus ad angulos rectos ductam: illa quae à uertice ad basim descendit: atque facit duos angulos uicinos inter se aequales. Subtendens uero est linea recta, quae angulum subtendit rectum. Perimeter uero est linea quaedam quae aliquo centro &interuallo circumferendo describitur: &habet rectas à centro ad ipsum ductas aequales. Diameter est linea recta, quae per centrum ducta: secat perimetrum in duas partes aequales. Sunt etiam tres anguli, Rectus, obtusus, acutus. sim gulus itaque rectus, qui fit quando recta super recta con stituta: angulos uicinos facit inter se aequales: tum duo isti anguli erunt recti. quando uero unus fuerit maior: alter minor: tum angulus maior, hoc est, amplior nominatur obtusus: minor uero uel angustior acutus. Tria etiam sunt genera mensurationis. Euthymetricum, Embadometricum: &Stercometricum. Euthymetricum autem est omne id quod mensuratur secundum lineam rectam: quod solam in se habet longitudinem: &alio nomine appellatur numerus. Embadometricum etiam est quod in se habet longitudinem &latitudinem: ex quo cognoscitur ipsum spatium uel ipsa area. quod aliter appellatur potentia Stercometricum, quod in se habet longitudinem, latitudinem &craßitiem: ex quo cognoscimus solidum &nominatur Cubus. Nunc uero species figurarum, in mensuratione sunt hae. quaedam enim sunt rectilineae, quaedam circumferentiales: quaedam ex rectilineis, &circumferentialibus factae. Rectilineae sunt, trianguli, quadrata, Rhom bus, Rhomboeides, quadrangulum altera parte longiuis, &quadrangulum oblongum: quatuor etiam trapezia, pentagonum, hexagonum, &sic consequenter usque ad pentecaedecagonum. Circumferentiales figurae sunt, Circulus &Meniscus. Ex rectilineis &circumferentialibus mixtae sunt: semicirculus, segmentum semicirculo maius, &segmentum semicirculo minus. Habent uero octodecim theoremata triangulorum quidem sex, nam trianguli interdum quidem nomen habent à lateribus: interdum uero ab angulis. à lateribus quidem: ut triangulus aequilaterus aequicrurus, &scalenus. ab angulis uero, ut Rectangulus, ambly gonius, &oxygonius quadratorum theoremata duoquadratum, quod est aequilaterum &rectangulum: &quadratum parallelogrammum rectangulum. Rhomborum duo. Rhombus scilicet &rhombocides. Trapeziorum quatuor, trapezium rectangulum, trapezium oxygonium, trapezium amblygonium, trapezium aequicrurum. Circulorum theoremata quatuor. circulus, altitudo aut eleuatio, uel Epicyclium, segmentum semicirculo maius, segmentum semicirculo minus.