# Oratio de disciplinis mathematicis 27

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/27

Aliqua habitudo dicitur in definitione rationis. ut si linea ad lineam, superficies ad superficiem confertur: aut reliqua eiusdem generis, cum reliquis eiusdem generis. Analogiae quaedam sunt continuae, quaedam separatae. continuae quidem quae suas habitudines continue cohaerentes, & non intersectas habent. discontinuae uel separatae sunt: quae hoc modo se non habent: nec tales etiam coniunctas rationes: sed disiunctas interse. & quae non sunt copulatae per medium aliquem terminum. nam medius terminus unius est antecedens, alterius consequens. ut pote continua proportio est in his 8. 4. 2. disiuncta uero ut 8. ad 4. sic 6. ad 3. Ratio est interuallum, quod est inter propositas magnitundies. Angulus rectus est nota efficatiae comprehendentis. quae non flectitur, quae aequalitate, fine, & termino continetur. unde etiam imago uitae appellatur. Illa etiam iuxta perpendiculum descendit. nam perpendicularis facit rectitudinem angulorum. duas unitates dico, efficatias praeuidentes à Deo in nos circulariter, & per rectam quoque lineam euntes. Vnde etiam trigonum aequilaterum, animae est symbolum. cum duo circuli medias habeant rationes sensibilium, ad contemplationem rationis & mentis. recta uero linea est symbolum cognitionis uniuersitatis.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
