# Oratio de disciplinis mathematicis 28.1-4

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 28.1 to 28.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28.1

quae infinite & indefinite mouet duos rectos angulos: aut duobus rectis aequales. nam duo recti sunt proprium, duobus uero rectis aequales, commune. qui enim anguli inaequales sunt duobus rectis: illi ad aequalitatem peruenire possunt. Omne datum uno aliquo horum modorum datur: uel positione, uel ratione, uel magnitudine, uel specie. Nam punctum sola positione datur: linea uero & reliquae magnitudines omnibus modis. Cum enim dicimus datum esse angulum rectilineum: speciem qualis illa sit anguli, exprimimus sic, nempe rectilineum esse angulum. ne scilicet ijsdem methodis quaeramus proprietates aliorum, & in duas partes aequales secare ue limus, angulum circumferentialem. Adhaec datis duabus rectis inaequalibus: à maiore minori aequalem auferre: dantur hae rectae magnitudine. nam maius & minus, sunt propria magnitudinis praedicata. Quando uero dicimus: Si quatuor magnitudines fuerint proportionales: tum ratione dantur. Cum uero dico Ad datum punctum, datae lineae rectae: aequalem ponere rectam: tum datur positione punctum. Vnde uaria existente positione puncti: etiam declineatio uaria & multiplex fiet. Quare cum datum sumatur quatuor modis: manifestum est, quod & dati explicatio iij sic quadruplex. Circulus est imago substantiae intelligentis: trigonum uero primae mentis, propter aequalitatem & similitudinem angulorum, & laterum: ideoque etiam primum theorema est trigoni aequilateri: mediantibus circulis, demonstrat aequilaterum & aequiangulum. Omnis etiam anima procedit amente, & reuertitur ad mentem: & particeps est mentis. Problemata quae proprie problemata dicuntur quae extra omnem sunt indefiniti naturam. Haec uero diuiduntur in ea quae absque casu sunt, & quae casus habent plures: sicuti & theoremata uel nullos casus uel plures habent. Quaecunque enim potentiam habent diffusam per plures delineationes: & positiones differentes, eandem nihi lominus retinentia demonstrandi rationem: illa dicuntur habere casus. quae uero unam solummodo positionem, & unam delineationem retiinent: illa absque casu esse dicuntur. Simpliciter enim casus fit, & conspicitur, in delineatione, tam problematum quam theorematum. Propositiones geometricae, plaeraeque sunt affirmatiuae non indigentes negatione negatio enim uniuersalis, opus habet affirmatione: si demonstrandum quid sit. siquidem demonstratio absque affirmatione esse non potest: sicuti nec syllogismus, ideoque scientiae demonstratiuae, plaerumque affirmantia demonstrant.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
