# Oratio de disciplinis mathematicis 28.5-7

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 28.5 to 28.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28.5

Quatuor modis aliquid dari dicitur: primum positione, ut si dicimus ad hanc lineam rectam: & ad hoc punctum ponendum esse angulum secunda specie. ut cum dico angulum rectum, aut acutum, aut obtusum, aut in uniuersum rectilineum, aut mixtum. Tertio ratione, ut duplum, aut maiorem, uel minorem, denique quarto modo magnitudine: Vt si dicimus tertiam anguli recti partem. Tria tantum sunt polygona: quae complere possunt locum circa unum punctum trigonum aequilaterum, quadratum, & hexagonum aequilaterum & aequiangulum. Quatuor modis datum dicitur primo in angulo, secundo duabus rectis datis, tertio si quatuor magnio tudines proportionales fuerint: quarto ad datum punctum datae lineae rectae &c. ex quibus sequitur quod & explicatio problematis quadruplex sit tam in dato, quam quaesito. Postulata inseruiunt delineationibus: axiomata uero demonstrationibus. Hypothesis, & antistrophe nominantur à geometris: ut si trigonum proponatur aequicrurum, anguli ad basim erunt aequalis inter se. & econtra trigonum quod angulos ad basim habet aequales: est aequicrurum trigonum. Philosophi aiunt uirtutem consistere iuxta rectitudinem: uitia uero iuxta obliquitatis & acuminis angulorum indefinitam naturam: & partiri defectus, & excessus. atque etiam maius & minus ostendere suam incomprehensibilem naturam. Quapropter ponemus angulorum rectilineorum rectitudinem: esse imaginem perfectionis, efficatiae, finis intelligibilis, iiij atque termini, & quae his sunt similia. Angulum nero obtusum, & acutum: indefiniti motus, & incontinentis progreßionis, diuisionis quoque & partitionis: & ut uno dicam uerbo, infinitatis. Genus autem utriusque anguli obtusi & acuti est: angulus rectilineus.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
