# Oratio de disciplinis mathematicis 28

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28

Atque hae sunt species & theoremata, quae pertinent ad embadometrica. In solidis autem si addatur profunditas unicuique mensurationi: inuenies singularia in solidis theoremata: atque sunt praecipue decem. Sphaera, conus, obeliscus, cylinder, cubus, speniscus, meiurus, cion, phtichys, pyramis. Atque hae sunt figurarum Geometricarum species: neque praeter has, alia est simplex figura plana. simplicem nominani figuram propter compositas. quia diuersae & inter se differentes sunt figurae ex his compositae: neque facile enumerari possunt. praeterea dixi planam figuram: propter figuras solidas quarum etiam est certa mensuratio, ut putei, cysternae, & similium. denique figuram dico unico uerbo, propter lineares. siquidem lincarium est peculiaris contemplatio: & artificiosa altitudinum consyderatio. Ante omnem uerò harum rerum doctrinam, & rerum mensurationem, prius quaedam postulata & lemmatia, uel potius definitiones assumimus. Postulata autem sunt. ut Geometricum modium habere quadragintalytras, & lytram quinque ulnas: ulnam uerò uel geometricum calamum, habere undecim communes palmas, aut 27. palmos minores, & condylum. Paleste uerò est grombus, grombus autem est, interuallum quatuor distensorum digitorum, condylus denique pollicis extensio. Sunt autem mensurae geodaesiae, hae potißimum, digitus, condylus, paleste, seu palmus, dictas, palma, pes, cubitus, gradus, seu passus, ulna, Socarium, plectrum, iugerum, diaulus, stadium, Acaena, Miliare, Schoenus, & Parasange. Atque hae mensurae inuentae sunt ex partibus corporis humani: ut digiti. palmi, palmaeque, pedis cubiti, passus, ulnae, & reliquarum. Omnium uerò minima mensura est digitus, quem etiam nominant unitatem. qui interdum diuiditur in dimidiam, tertiam, & quartam partem, & sic consequenter in reliquas. post digitum uerò qui est omnium minima pars mensurae: sequitur palmus, quem etiam nominant, quadrantem, quia quatuor habet digitos: uel quod sit quarta pedis pars, quidam trientem nominant, quod sit tertia palmae pars. nam palma habet tres quartas, & pes quatuor. Termini aut propositiones, uel lemmatia et assumVocabula Geodaetica. ptiuae propositiones: numero sunt infinitae: ex quibus omnibus tamen, nobis maxime conueniunt in theorematum demonstrationibus istae. Omnis numerus in seipsum multiplicatus, producit quadratum aequilaterum.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
