# Oratio de disciplinis mathematicis 29-2

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/29-2

quod si uerò in alterum fuerit multiplicatus: si fuerit uicinus: producit quadrangulum altera parte longius: uel parallelogrammum: sed si remotior fuerit: producit quadrangulum oblongum. Numeri ab unitate continui si inter se addantur: producunt triangulum aequilaterum. Ex triangulis rectangulis, quadratum à subtendente descriptum: est aequale duobus quadratis, quae describuntur à perpendiculari & basi. Omnis trianguli duo latera: sunt maiora tertio, quocunque sumpta fuerint modo. Perinaeter tripla sesquiseptima est diametri. Multiplicatio perimetri & diametri: facit quatuor circulos eodem interuallo contentos. Aliter eadem. Omnis trianguli rectanguli duo latera angulum rectum continentia: sunt aequalia, lateri rectum angulum subtendenti: si in seipsa multiplicentur. Et area à diametro & perimetro descripta si mensuretur: est aequalis, areis quatuor circulorum. Atque haec sufficiant de nominibus Geometriae Stereometriae, & Geodaesie. FINIS. Astronomiae & Astrolo giae Vocabula. Strologia quam etiam Astronomiam nominant: est Ascientia, quae uersatur in contemplatione motuum coelestium corporum, magnitudinum corundem, & figurarum, illuminationum etiam, & distantiarum horum omnium coelestium corporum. in mult tisque à sensu quaedam sumit: in plaerisque etiam communia quaedam habet cum naturalium rerum scientia. Huius uero pars est Gnomonica, quae occupata est in horarum dimensione: quae fit ratione positionis styli seu gnomonis. Altera eius pars Meteoroscopica, quae differentias cleuationum poli, & astrorum distan tias inuenit: multaque alia diuersaque astrologiae theoremata docet. Tertia Dioptrica quae praecepta habet quibus Solis, Lunae, caeterarum stellarum distantias co gnoscimus. Sunt autem duo praecipua atque principalißima, qui bus perficitur finis & scopus praedictionis astronomicae quorum primum loco & potentia est: per quod comprehendimus sigillatim configurationes motum Solis, Lunae caeterorumque astrorum cum inter se: tum etiam ad terram facta collatione. Alterum per quod ex Physica propriaque ui & efficacia dicturum configurationum: percipimus mutationes ex his ortas, quae accidunt, ijs quae hoc continentur mundo. Mundus autem est compages & structura facta ex coelo, terra, & ijs rebus quae coelo Elementisque continentur.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
