Latin
Cap. I
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si in parallelogramnio rectangulo: manente uno latere, quae circa angulum rectum sunt: ipsum parallelogrammon circumductum, in eundem unde coeperat moueri, restitutum fuerit locum: simul uerò cum parallelogrammo punctum aliquod quod in non manente aequidistante linea est, circumferatur, ab aliquo extremo incipiat: tum figura quae facta est, per circumductionem parallelogrammi nominatur Cylindrus Recta uerò quae fit à puncto circumduncto, est helix cuius unaquaeque pars unicuique parti applicata, conuenit: si quando quae concaua est, ex ijsdem fuerit partibus. De Superficie &Corpore.