Latin
THEMATICVM
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
quadrate quadratum compositum multiplicauero in seipsum: produco quidem numerum 6561. Verum alio nomine eum appellare nequeo: nisi quod &ipsum quoque nominem quadrate quadratum. Tum enim numerum Si sumo tanquam quadratum: &numerum 9 ut numerum, non autem tanquam quadratum: &sic quoque in caeteris. Pars est magnitudo, alterius magnitudinis: minor maioris, quando minor exacte metitur maiorem. Multiplex est maior minoris: quando per minorem exacte diuiditur. eodem modo dicitur &numerus alterius numeri pars esse atque multiplex. Omnis pars denominata, ab eo denominatur nume ro: qui tot habet unitates: quoties pars exacte metitur totum. Pars nomine par est, quae cum sit pars: nomen hahet à numero pari. Impar nomine pars est: quae cum sit pars, nomen accipit à numero impari. Eiusdem nominis partes dicuntur: quae ab eodem numero nomen habent. Diuersi nominis partes uero dicuntur: quae à diuersis numeris nomen habent. Vniuscuiusque finitae magnitudinis diuisio prima, facta in quotcunque partes aequales: dicetur facta esse in partes. quarum unamquamque solam &simpliciter, atque totam sumptam appello μοῖραν, partem μέρη.