# Oratio de disciplinis mathematicis 3-3

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, THEMATICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/3-3

quadrate quadratum compositum multiplicauero in seipsum: produco quidem numerum 6561. Verum alio nomine eum appellare nequeo: nisi quod & ipsum quoque nominem quadrate quadratum. Tum enim numerum Si sumo tanquam quadratum: & numerum 9 ut numerum, non autem tanquam quadratum: & sic quoque in caeteris. Pars est magnitudo, alterius magnitudinis: minor maioris, quando minor exacte metitur maiorem. Multiplex est maior minoris: quando per minorem exacte diuiditur. eodem modo dicitur & numerus alterius numeri pars esse atque multiplex. Omnis pars denominata, ab eo denominatur nume ro: qui tot habet unitates: quoties pars exacte metitur totum. Pars nomine par est, quae cum sit pars: nomen hahet à numero pari. Impar nomine pars est: quae cum sit pars, nomen accipit à numero impari. Eiusdem nominis partes dicuntur: quae ab eodem numero nomen habent. Diuersi nominis partes uero dicuntur: quae à diuersis numeris nomen habent. Vniuscuiusque finitae magnitudinis diuisio prima, facta in quotcunque partes aequales: dicetur facta esse in partes. quarum unamquamque solam & simpliciter, atque totam sumptam appello μοῖραν, partem μέρη.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
