# Oratio de disciplinis mathematicis 30-3

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30-3

uel mundus est uniuersarum rerum concinna & ornata dispositio: à Deo, & per Deum conseruata. Diuiditur autem mundus in aethera, qui & coelum atque quinta essentia, & sphaera appellatur: & in quatuor elementa ignem, aërem, aquam, & terram. In aethere uero sunt astra & stellae. Stella est corpus diuinum coelesteque eiusdem substan tiae particeps, cuius & locus in quo ipsa est: corpus inquam lucidum: & nunquam consistens, sed motu continuo & circulari circumlatum. Dicitur etiam stella esse illud corpus quod una simplicique delineatione circuniscribitur & definitur. uel unica quo adnumerum stella, ut stella Saturni, & stella Mercurij. Astrum dicitur esse, compages & constitutio ex multis facta stellis: ut Andromeda, & Centaurus. uel. Astrum est imago coelestis ex multis figurata stellis. Dicimus itaque stellam & astrum esse posse, non autem uiceuersa astrum. stellam. Nihilominus tamen astra & stellae proprie appellantur & communiter signa coelestia. Ex stellis uerò, quaedam nominantur fixae: aliae uerò errantes. Fixae autem stellae sunt, quaem superficie coeli, simplici agitantur motu, & perpetuo eadem retinent atque obseruant interualla & loca coeli. eundemque ordinem atque perpetuam dispositionem. Stellae uerò errantes sunt Sol, Luna, & quinque Planetae.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
