# Oratio de disciplinis mathematicis 30

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30

ut Quae eidem sunt aequalia, illa etiam inter se sunt aequalia. Hypothesis est, quando aliquid proponitur quod discenti per se notum non est: nihilominus tamen ponitur, & conceditur ei, qui talem adsumit propositionem, cum enim dico circulum esse talem figuram communi quidem notione absque praeceptis non scimus nec intelligimus. sed cum definitionem talem audimus: eam concedimus ei: qui demonstrationem alicuius rei instituit. Postulatum est, quando aliquid proponitur quod incognitum est: neque concessum à discente: nihilominus tamen sumitur. ut omnes angulos rectos: inter se aequales esse.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
