# Oratio de disciplinis mathematicis 31.1-4

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 31.1 to 31.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31.1

Saturnus, Iupiter, Mars, Venus, Mercurius: quae stellae ideo Planetaedicuntur. quia contrario mouentur motu, & primo motui opposito: inde stellae, quae in inferiore coeli loco, & aethere circumactae: cursu contrario primo mundique motu: circumuertuntur. Quare respectu & collatione stellarum fixarum, planetae appellantur seu errantes stellae. uel quod noster uisus erret, siquidem obliqui mouentur & interdum retrocedunt: interdum etiam ulterius progrediuntur. uel denique quod eiusmo di stellae errent. non autem eandem uiam, quàm stellae fixae obseruant in suis motibus. Stellae uerò fixae coelo infixae sunt, nec proprio respectu ad sese habito ullo motu mouentur: uerum circumferuntur coeli motu & agitatione, semper in ijsdem partibus, & eodem modo orientes et occidentes. eaedemque nominantur stellae fixae: quarum infinitus est numerus: etsi tamen bis mille uiginti duas astronomi enumerent: cognitas inquam, multumque cum inter se, tum à planetis differentes. Sphaera est corpus solidum, unica superficie conten tum, à quae superficie, rectae lineae ab uno puncto, quod intra figuram est ductae: sunt inter se aequales. tale uerò punctum nominatur centrum sphaerae. Axis sphaerae, est recta quaedam per centrum sphaerae ducta: & ex utraque parte superficiem sphaerae attingens: quae cum fixa & immobilis permaneat: circa eam tamen sphaera uoluitur, et circumuertitur. Poli uerò sphaerae sunt extremitates axis, hoc est, diames diameter. quorum alter dicitur borealis, septentriona, lis arcticus. alter uero Notius meridionalis, australis, & antarcticus. Septentrionalis polus est is, qui perpetuo in nostris regionibus apparet. australis uero, qui in nostra habitatione nunquam uidetur, sed sub ho rizonte latet. Circuli in sphaera descripti polus: est punctum in superficie sphaerae existens: à quo puncto, omnes lineae rectae ad circuli circumferentiam ductae: sunt inter se aequales. Mundus itaque & coelum & quae in eo sunt: formam sphaerae habent: cuius sphaerae axes & poli esse dicuntur. Siquidem axis à centro arctici circuli, per centrum sphaerae ducta ad centrum antarctici usque circuli pertingit. Assumitur autem haec linea recta, & inde cognoscemus, quod circa axem & eius extremitates: coelum uertatur sicuti circa axem curris, uertuntur rotae.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
