Latin
31.5 to 31.8
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 31.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Geometra uerò ponunt axem esse lineam quandam rectam tenuem: ductam, à centro arctici circuli, usque ad antarctici circuli centrum: ficuti est dictum. nominatur uerò axis propterea quod circa eam lineam rectam: agatur &circumuertatur coelum. extremitates eius appellant polos, hoc est uertices à uertendo, quia circa haec extrema puncta coelum uertitur. In sphaera autem lignea, haec extrema puncta axis: apparent in superficie sphaerae eminentia: uerum haec extrema puncta: intelligenda suntan superficie sphaerae posita esse: &non prae eminere. Circuli uero qui in sphaera describuntur, alij quidem per centrum sphaerae ducti nominantur maximi: uel (ut receptum nunc est) maiores, ex alijs uero circulis quidam utrinque aequaliter à centro distant, et inter se aequales sunt, ut duo tropici: alij uero longius à centro distantes, minores dicuntur, ut arcticus &antarcticus. In sphaera circuli qui sese mutuo secant in duas partes aequales, sunt maxini: &è contra circuli in sphaera maximi: sese mutuo secant in duas partes aequales. Aliter. Maximi in sphaera circuli dicuntur: qui unum idemque centrum habent cum sphaera. Aliter. Circuli qui in sphaera sunt, alij sunt aequedistantes, seu paralleli, alij obliqui, alij per polos mundi ducti. Circuli qui ex ijsdem polis describuntur in sphaera: sunt paralleli, seu aequedistantes &è contra, aequedistantes circuli ex ijsdem polis sunt descripti. Aliter. Paralleli seu aequedistantes circuli sunt: qui eosdem polos habent, quos ipse mundus. Sunt autem paralleli seu aequedistantes circuli quinque. Arcticus, Tropicus aestiuus, Aequinoctialis, Tropicus hybernus, Antarcticus. Arcticus circulus &antarcticus alij atque alij apud diuersas gentes fiunt: nuuc maiores, nunc minores, tan dem omnino euanescunt. Aliter. Arcticus circulus est qui in superficie sphaerae ex polo mundi arctico describitur: secundum maximam declinationem solis, uel secundum obliquitatem Zodia ci circuli. Tropicus aestiuus circulus est, quem sol describit in septentrionem ascendendo: in quo cum sol existit, facit solstitium aestiuum, aut conuersionem aestiuam: in qua longißimus est totius anni dies, &breuißima nox (Hoc saeculo fit mense Iunio.