# Oratio de disciplinis mathematicis 31

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, EX ANATOLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31

Accedit praeterea hoc, quod causas mathematicus inuestiget & contempletur, affectionum omnium quae fiunt circa uisum, quare ea quae conspiciuntur non qualia aut quanta reuera sunt: talia aut tanta ex quouis interuallo, & quauis distantia appareant. inquirens etiam proportiones quas inter se habent: & falsas imaginationes positionis situs, atque ordinis faciendo. interdum quidem in coelo & aëre: nonnunquam etiam in speculis & omnibus corporibus politis atque diaphanis, similibusque corporibus. Ad haec uidebant necessum esse, ut Mathematicus sit geodaeta & Logisticus. Denique circa causarum explicationem mathematicum uersari debere, quare concinnus sit sonorum tonus. totiusque melodiae compositio apta: quatenus haec corporea & sensibilia dicuntur & sunt: atque ad extremam sensibilem referuntur materiam. Mathematica est scientia contemplatiua, ratione & sensu utens ad rerum subiectarum cognitionem atque traditionem. incipiens à puncto & linea, ac ascendens ad coeli & totius uniuersitatis contemplationem. Mathematicae partes sunt uariae. uerum principaliores & priores ac magis uniuersales sunt duae Arithmetica & Geometria. quae uero circa res sensiles uersantur sunt Logistica, Geodaesia, Optica, Canonica, Mechanica, Astronomica. Neque uero ars instruendi acies militaris, neque etiam architectonica, neque uulgaris musica, aui quae circa lumina & apparentias uersatur: aut ea quae communi nomine & uulgari Mechanica appellatur ut quidam existimant partes mathematicae sunt. Verum propius quaedam accedunt ad disciplinas mathematicas ut Arithmeticae, propinquae sunt Logistica & Canonica. quia secundum rationes & proportiones ita progredimur in multitudinis explicatione. Geometriae uero cognatae sunt Optica, & Geodaesia. Ambabus principalioribus participant ipsa quae appellatur Mechanica, & Astronomia. Atque haec de his. FINIS. LEXICON MA

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
