# Oratio de disciplinis mathematicis 32

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, THEMATICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/32

THEMATICVM. Vocabula Arithmetica, seu definitiones & diuisiones Arithmeticae. RITHMETICA EST SCIENtia, quae uim & naturam numerorum tradit: adfectiones etiam & accidentia per se corundem explicat. Logistica est scientia, aut contemplatio numerorum denominatorum: non autem numerorum per se & absolute sumptorum: quae in talium numerorum operatione atque calculatione perficitur. Diuiditur uero Arithmetica in linearium numerorum contemplationem, & planorum, atque solidorum. quia species numeri per se considerat: quae ab unitate progreßionis initium faciunt: praeterea numerorum planorum & solidorum: similium quoque atque dißimilium generationes, & ad tertium usque incrementum progreßiones explicat. Logistica quoque diuiditur in supputationem quae fit compositione: & alteram quae fit resolutione. Com positoria calculatio, rursus est duplex: uel enim uulgaris & naturalis dicitur: uel artificialis atque Astronomica. Ita quoque logistica resolutoria duplex est, quia uel utitur finita hypothesi, uel infinita. Vnitas est principium omnis numeri: uel est illa quae cum numerus non sit: tamen uim habet procreandinumeros. Fons & radix atque ansa omnis multitudinis: secundum quam unumquodque eorum quae sunt & existunt: unum esse dicitur.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
