# Oratio de disciplinis mathematicis 34

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/34

Horizon uerò natura est im mobilis: perpetuo eundem situm & locum occupans. quod si igitur adhiberentur in sphaeras horizontes, in conuersione, & circumuolutione sphaerarum contingeret, & horizontem moueri, & interdum peruenire ad uerticem quod fieri nequit, & pugnat cum doctrina sphaerica. Quare in theca seu alueo sphaerae imaginamur Horizontis situm & locum. Zonae dicuntur spatia & interualla aequedistantium circulorum, sunt autem Zonae cum in coelo cum etiam in terris, quae quidem terrestres, coelestibus zonis perpendiculariter sunt subiectae. propriè tamen in caelo appellantur circuli, in terra uerò zonae. sunt autem in uniuersum quinque zonae, quarum duae minimè habitabiles propter nimium frigoris excessum, quarum altera Meridionalis, altera Septentrionalis dicitur. ex tribus uerò quae his interiectae sunt, duae sunt temperatae, una uerò torrida & temperatarum zonarum alia quidem Septentrionalior, alia uerò Meridionalior. Est autem Septentrionalior, quae ab Arctico circulo usque ad tropicum aestiuum se extendit. Meridionalis uerò temperata ab antarctico, usque ad tropicum bybernum. Sunt autem temperatae, propterea quod non molestentur neque intemperato frigore, neque aestus & caloris excessu, & quod hae ipsae zonae temperatae sint inter uiam Solis: & zonas frigidas. media autem omnium harum à tropico aestiuo, usque ad tropicum hybernum, tantam habet latitudinem, quantam Sol ipse percurrit. Nominatur uerò zona torrida & adusta quod calore & quasi igne torreatur: cum Sol perpetuo discurrat per hanc zonam. denique sunt qui hanc dicant inhabita bilem esse, sunt alij qui uolunt eam habitari. Clima terrae, dicitur esse spatium terrae, duobus circulis aequedistantibus interclusum: in quo longißim diei differentia: fit augmento dimidiae horae aequinoctialis. eaque sunt in zonis temperatis, quorum Septentrionalia dicuntur esse climata: Meridionalia uerò anticlimata. Sunt autem septem climata. medium primi climatis 13. horarum est aequinoctialium, & appellatur per Mercon. Medium secundi est 13. horarum dimidiae Per Syenen. Medium tertij climatis est horarum 14. medium quarti habet diem longißimum horarum 14 & dimidiatae partis unius horae. medium quinti climatis habet longißimum diem horarum is aequinoctialium. medium sexti climatis habet longißimum diem horarum aequinoctialium is & dimidiae partis unius horae. denique medium septimi climatis habet longißimum diem horarum aequinoctialium 16. atque sic ueteres Astronomi enumerant climata zonae temperatae Septentrionalis. Primum nunc exponemus occasum & ortum stella num. astra quidem nonnulla semper apparent: alia uerò aliquando conspiciuntur, aliquando uerò latent. denique sunt quae omnino non apparent. illa itaque astra dicuntur semper apparere: quaecunque (secundum Graecos) inclusa sunt arctico circulo: sed ut Reoterici uolunt, quae maximo semper apparentium circulorum inclusa sunt circulo. nunquam enim illa occidunt, sicuti nec ipsi circuli haec astra inciudentes occidunt. sed perpetuo in superiore semicirculo, unà cum astris inclusis apparent.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
