# Oratio de disciplinis mathematicis 35

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/35

astra autem non apparentia sunt, quaecunque antarctico comprehenduntur circulo: uel ut recentiores uolunt, quae circulo semper latentium & occultorum maximo continentur. Reliqua his exceptis astra nonnunquam oriuntur, nonnunquam occidunt. Est autem duplex occasus, sicuti & duplex ortus, quorum alter nominatur ortus uel occasus matutinus, alter uerò ortus uel occasus uespertinus. Matutinus uerò ortus est, quando una cum Sole astra exoriuntur, non autem post Solem. Ortus uespertinus uerò, cum Sole iam occidente, quaedam astra exoriuntur. Occasus matutinus est, quando Sole exoriente haec uel illa astra occidunt denique uespertinus occasus est, quando astra cum Sole occidente occidunt. Differt uerò exortus ab ortu: quia exortus est, quamdo simul cum Sole, stella aliqua supra horizontem ascen dit: ortus uerò est, quando ante Solem, sub matutinum tempus: astrum aliquod oritur: et post illud oritur tan dem sol. Hoc tamen notandum uenit, quod cum omni hora circumferatur & circumuoluatur sphaera: necesse sit etiam astra omni tempore: & quouis die & nocte esse circumducta: & circumuoluta, interdiu autem non apparere, propter Solis splendorem, qui sua claritate tegit stellas neque etiam exortum astri alicuius esse dicendum: quando secunda aut tertia hora: ascendit supra terram: sed tum demum, quando unà cum Sole exoritur: sic & occasum, quando unà cum Sole occidit. Est igitur sphaera recta, quando poli ipsius sphaerae (qui etiam sunt poli aequinoctialis circuli) fuerint in horizontis superficie. & horizon per polos aequinoctialis circuli ductus: ad angulos rectos fuerit ipso aequinoctiali. Sphaerae autem inclinatio aut sphaera in clinata & obliqua est. in quibus regionibus aequinoctialis ad horizontem inclinatur. hoc est. in quibus regionibus poli sphaerae non sunt in horizonte. nam si poli aequinoctialis non fuerint in horizonte tum inclinatur aequinoctialis ad horizontem: ideoque eiusmodi sphae rae situs nominant inclinationes. Est etiam ascensio nihil aliud quam circumferentia aequinoctialis, quae exoritur cum aliqua Zodiaci circuli circumferentia. descensio uerò est circumferentia aequinoctialis, quae cum Zodiaci aliqua circumferentia simul occidit Praeterea tempus sunt segmenta quaedam aequinoctialis. quia circa polos aequinoctialis fit motus totius coeli: aequabiliter ab ortu in occasum. atqui necesse est temporum dimensiones fieri, in quodam maximo circulo aequali & certo ordinatoque motu circumuoluto.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
