# Oratio de disciplinis mathematicis 4-2

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, THEMATICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/4-2

particulas uel minutias, aut partem uel minutum uo co: partes aut partem, uel minutias aut minutum, aut partis partem, seu partis minutum. Quando una pars diuiditur in sexaginta particulas aequales: tum eiusmodi particulae nominentur minuta prima, seu scrupula prima. Secundum uero appellatur minutum sexagesima particula minuti primi: & tertium secundi: & sic in sequentibus. Numerus numerum posse dicitur, quando numerus eius quadratis, est aequalis numeris quadratis daeorum numerorum. Atque haec quidem sunt de ijs dicta quae in compositoria ratione calculandi existunt. Verum in doctrina resolutoriae Arithmeticae sic dicimus: Quemadmodum numerorum partes eiusdem nominis appellantur eodem nomine quo ipsi numeri. Vt à numero 3. pars tertia, à numero 4. pars quarta. sic & nunc in numeris denominatis aut certis nominibus ipsis impositis: nos partes eiusdem nominis si militer denominabimus à numeris. Vt à numero, numerata pars, à quadrato, quadrata pars, à cubo, cubica pars, à quadrate quadrato, quadrate quadrata pars: à cubicubico, cubicubica pars. Numerata itaque pars est, ut in superiori exemplo maneamus, tertia unitatis pars. quia numerus erat: & in reliquis omnibus similiter. Quadrata pars ueA iiij byGoogle ro est o pars unitatis. quia quadratus erat numerus 9. Cubica pars est unitatis 27. quia numerus cubus erat 27. Quadrate quadrata pars est unitatis Si. quia numerus quadrate quadratus erat Si. Sic quadrate cubica pars est 243. Nam quadrate cubus numerus est 243. Denique cubicubica pars est 729. quia cubicubicus numerus erat 729. Habebit uero unaquaeque ha rum partium ad punctum numeri eiusdem nominis lineam quae speciem ipsam distinguat. Atque haec satis sint hoc in loco dicta de uniuscuiusque numeri appellatione & nomine.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
