# Oratio de disciplinis mathematicis 45-2

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/45-2

Procrusmus autem sit, quando eodem phtongo bis sumpto, iuxta cantum organicum: medius acutior phtongus similiter secundum cantum organicum assumitur: atque hic quoque non simpliciter, sed uarie fit, immediate & mediate: sicuti & prolemmatismus fit. Eccrusmus uero fit, quando eodem phtongo bis sumpto, iuxta cantum organicum: medius grauior phton gus similiter assumitur iuxta cantum organicum. qui & ipse non simpliciter fit, sed uarijs modis, uel imnaediate, uel mediate: sicuti & Eclemmatismus fit. Compismus autem fit, quando eundem phtongum, saepius quam semel iuxta organicum cantum assumimus. Sciendum uero est quod communem illam formationem ex compositione melismi & compismi, nonnulli appellent teretismum. Diastole denique sumitur ex cantu & pulsatione: quae etiam pacat, & distinguit, ea quae producuntur, ab ijs quae inferuntur. Neque uero illud ignorandum est ijs, qui studiosi harum sunt rerum: quod ex praedictis duodecim ipsius cantus nominibus: prolepsis quidem & eclepsis, et prolemmatismus, & eclemmatismus, & melismus, sint cantus musici. sed procrusis & ecrusis, & procrusmus, & ecrusmus, atque compisinus, sint organici cancantus: denique teretismus, sit communis, musici & organici cantus.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
