# Oratio de disciplinis mathematicis 46.1-4

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 46.1 to 46.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.1

Nam siquis ore quidem canit, digitis uero uel plectro chordas iuxta catum tangit, uel pulsat: tum dicitur teretißire: uel uere illud teretißire dicetur: propterea quod non solum acutiorem cantus partem: aut netarum tetrachordum, cum cantu, & pulsatione percurrit: uerum etiam grauiorem aut hypaton. sic enim manifeste cicades uidentur terctißire. Sed quia nunc quantum fieri potuit, dictum satis est de phtongis, interuallis, generibus, tonis, mutatio nibus, & alijs his similibus, non paruam in his utilitatem habentibus: quo melius id quod harmonia quadam format comprehendamus: necesse est, ut demceps de Melopocia uerba faciamus, quantum conueniet breui & succinctae huic nostrae doctrinae. Nam per melopoetum, sicuti & per omnia quae iam sunt explicata: nostra doctrina, de eo quod harmonia formatur proprium consequetur finem. Sed quia de melopoeia dicturi sumus: prius quaedam paucis erunt tradenda de Melo seu cantu. postea de ipsa uerba faciemus melopoeia. Nam qui non probe intellexerit: quae nam sit cantus natura: is sane non poterit uere percipere ea: quae de melopoeia dicentur. Est igitur Melos seu cantus, perfectus quidem, qui constat ex harmonia, rythmo, & lexi. uel, qui constat ex acuto, & graui, uel acumine et grauitate, celeritate, & tarditate, longitudine, & breuitate, magis uero proprie utpote in harmonica. Cantus est complexio lißimilium phtongorum, quae in acumine & grauitate consistit. uel quod idem est: remißio & intensio facta per concinnos phtongos. Ex Cantu uero alius quidem est orationis: alius uero Musicus. Cantus orationis est, is qui compositus & factus est ex prosodijs, quae in uerbis consistunt. nam hoc naturae est consentaneum, si in oratione res intendatur & remittatur. Musicus cantus est, circa quem etiam harmonica uersatur. diastematicus, qui constat ex phtongis & interuallis, & ex ijs compositus est. necesse enim est: ut in tali cantu, sit motus uocis, factus ex interuallis: atque plures esse mansiones & consistentias uocis. uerum non solum ex interuallis & phongis constare debet, cantus concinnus & harmoniae conueniens: & conuenientem ordinem atque dispositionem habere: uerum indiget etiam aliqua qualicunque, non autem quauis positione seu thesi.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
