Latin
47
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 47
Unproofread scanNot analysed yet
Differt aut melopoeia à melodia, quod haec quis dem sit cantus enunciatio: illa uero habitus efficiendi uim habens: modi uero melopoeiae, quo ad genus sunt tres: Nomicus, Dithyrambicus, &Tragicus. Nomicus itaque modus est Netoeidis. Dithyrambicus uero Hesocidis, Tragicus, hypatocidis. Species etiam inueniuntur plures, quantum scilicet fieri potest, propter generalis istius similitudinem. &quidam nominantur amatorij: quae epithalamijs proprie conueniunt: &comici, &encomiastici. nominantur uero tropici, quod simul quodammodo mos ipsius rationis &mentis appareat in cantu. Differunt uero melopoeiae inter se, genere: ut Enarmonios, chromatica, &diatonos, systemate, ut Neroeides, mesoeides, hypatoeides. Tono ut Dorio. Phrygio, Lydio. Modo ut Nomico, Dictyrambico, tragico. Mone ut diximus, quod alia quidem melopoeia sit systaltica: per quam affectiones tristes mouemus: altera uero diastematica: per quam animum erigimus &excitamus. denique media, per quam ducimus ad sedatam animi dispensationem &ad quietem: uocantur uero usu mores. quia animi constitutiones per eiusmodi mores conspiciebantur &corrigebantur: nisi quod non ex his solis. quia mutatio melopoeciae fit: quando ex diastematico more, in systalticum aut haesychasticum, uel ex haesychiastico, fit mutatio in aliquem morem reliquorum. Est autem diastematicus mos melopoeiae, per quem magnificentiam &magnanimitatem animi, atque fortitudinem indicamus: &res gestas heroum: &pro prias eorum affectiones, sicuti de mutatione est dictum. quibus maxime utitur Tragoedia, &ex reliquis quaecunque huius sunt notae. Systalticum uero uocamus, per quem animus ad abiectionem animi, &affectionem effoeminatam redigitur. atque eiusmodi constitutio &mos, conuenit amatorijs, affectibus, lachrymis, &suspirijs, atque his similibus animi motibus. Hesychiasticus mos denique, melopoeiae est: quem subsequuntur animi tranquillitas, &liberalis, atque pacifica animi constitutio. cui conueniunt hymni, paeanes, encomia, consultationes: &quae his sunt similia. FINIS.