# Oratio de disciplinis mathematicis 47

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/47

Differt aut melopoeia à melodia, quod haec quis dem sit cantus enunciatio: illa uero habitus efficiendi uim habens: modi uero melopoeiae, quo ad genus sunt tres: Nomicus, Dithyrambicus, & Tragicus. Nomicus itaque modus est Netoeidis. Dithyrambicus uero Hesocidis, Tragicus, hypatocidis. Species etiam inueniuntur plures, quantum scilicet fieri potest, propter generalis istius similitudinem. & quidam nominantur amatorij: quae epithalamijs proprie conueniunt: & comici, & encomiastici. nominantur uero tropici, quod simul quodammodo mos ipsius rationis & mentis appareat in cantu. Differunt uero melopoeiae inter se, genere: ut Enarmonios, chromatica, & diatonos, systemate, ut Neroeides, mesoeides, hypatoeides. Tono ut Dorio. Phrygio, Lydio. Modo ut Nomico, Dictyrambico, tragico. Mone ut diximus, quod alia quidem melopoeia sit systaltica: per quam affectiones tristes mouemus: altera uero diastematica: per quam animum erigimus & excitamus. denique media, per quam ducimus ad sedatam animi dispensationem & ad quietem: uocantur uero usu mores. quia animi constitutiones per eiusmodi mores conspiciebantur & corrigebantur: nisi quod non ex his solis. quia mutatio melopoeciae fit: quando ex diastematico more, in systalticum aut haesychasticum, uel ex haesychiastico, fit mutatio in aliquem morem reliquorum. Est autem diastematicus mos melopoeiae, per quem magnificentiam & magnanimitatem animi, atque fortitudinem indicamus: & res gestas heroum: & pro prias eorum affectiones, sicuti de mutatione est dictum. quibus maxime utitur Tragoedia, & ex reliquis quaecunque huius sunt notae. Systalticum uero uocamus, per quem animus ad abiectionem animi, & affectionem effoeminatam redigitur. atque eiusmodi constitutio & mos, conuenit amatorijs, affectibus, lachrymis, & suspirijs, atque his similibus animi motibus. Hesychiasticus mos denique, melopoeiae est: quem subsequuntur animi tranquillitas, & liberalis, atque pacifica animi constitutio. cui conueniunt hymni, paeanes, encomia, consultationes: & quae his sunt similia. FINIS.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
