Latin
Cap. II
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 5
Unproofread scanNot analysed yet
Non rectilinei anguli solidi dicuntur, qui se hoc modo non habent: ut sunt conorum superficies. De figuris planis &solidis earumque differentijs. Caput IIII. Igura est quae termino. uel terminis contineStur, uel quod fine aut finibus clauditur &ita aliquid dicitur bene esse formatum. Aliter etiam figura dicitur extremum quod à figurante clauditur. dicitur autem χῶμοι α γῆμα, quòd sit inclus sum uel includens. differt autem continens ab extremo, quod punctum etiam poßit esse extremum, non autem figuram facere. Termini figurarum sunt superficies &lineae. nominantur uero ὄροι termini: quod aliquousque limitent, &terminent figuram: hoc est fines &extremitates figurarum indicent. Figurarum generales differentiae sunt hae. aliae sunt planae, aliae solidae. Planae figurae sunt: quae omnes suas lineas habent in eodem plano: solidae uerò, quae non omnes suas lineas in eodem habent plano: Figurae etiam in superficiebus descriptae, quaedam sunt incompositae uel simplices, quaedam compositae. simplices sunt quae ex lineis compositae non sunt: compositae, quae ex lineis constant. Compositae etiam figurae in superficiebus, quaedam ex eiusdem generis partibus componuntur: quaedam ex alterius generis partibus.