Latin
THEMATICVM
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Additio numerorum est, quando duobus aut pluri bus numeris propositis illi inter se componuntur: atque fit numerus totus, qui omnes propositos numeros in se continet. τα π Subtractio numerorum est: quando duobus numeris propositis: minor à maiore subtrahitur: atque relinquitur aliquis numerus: quem etiam appellant reliquum &relictum: qui denique duorum propositorum nume rorum excessum commonstrat. Multiplicatio uero est, uel numerus numerum mul tiplicare dicitur: quando quot in numero multiplican te fuerint unitates: toties componitur numerus multi plicandus: atque producitur aliquis numerus. Aliter, numerus numerum multiplicare dicitur: quando quot in numero multiplicante fuerint unitates: toties numerus multiplicandus compositus uel additus m detus: aliquem producit: quem etiam metitur, secunadum unitates quae sunt in numero multiplicante. Diuisio mumerorum est, quando aequaliter numeilli rus diuisor metitur numerum diuidendum: &unitas numerum quotientem: per quem diuisor metitur numerum diuidendum. Diuisio numerorum est, quando quot fuerint in nu mero per quem diuisor metitur diuidendum (hunc uo cant quotientem) unitates: toties etiam diuisor metitur diuidendum numerum.