# Oratio de disciplinis mathematicis 5

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/5

Non rectilinei anguli solidi dicuntur, qui se hoc modo non habent: ut sunt conorum superficies. De figuris planis & solidis earumque differentijs. Caput IIII. Igura est quae termino. uel terminis contineStur, uel quod fine aut finibus clauditur & ita aliquid dicitur bene esse formatum. Aliter etiam figura dicitur extremum quod à figurante clauditur. dicitur autem χῶμοι α γῆμα, quòd sit inclus sum uel includens. differt autem continens ab extremo, quod punctum etiam poßit esse extremum, non autem figuram facere. Termini figurarum sunt superficies & lineae. nominantur uero ὄροι termini: quod aliquousque limitent, & terminent figuram: hoc est fines & extremitates figurarum indicent. Figurarum generales differentiae sunt hae. aliae sunt planae, aliae solidae. Planae figurae sunt: quae omnes suas lineas habent in eodem plano: solidae uerò, quae non omnes suas lineas in eodem habent plano: Figurae etiam in superficiebus descriptae, quaedam sunt incompositae uel simplices, quaedam compositae. simplices sunt quae ex lineis compositae non sunt: compositae, quae ex lineis constant. Compositae etiam figurae in superficiebus, quaedam ex eiusdem generis partibus componuntur: quaedam ex alterius generis partibus.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
