# Oratio de disciplinis mathematicis 6

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/6

quales sunt sectores circulorum, semicirculi, hapsides, & segmenta maiora circulorum, item & menisci & coronae, atque his similes figurae. Circulus est figura plana unica linea contenta. figura itaque ipsa nominatur circulus, linea uero claudens & continens figuram: nominatur circumferentia: ad quam ab uno puncto, eorum quae intra figuram sunt: omnes lineae rectae eductae, sunt inter se aequales. quod si itaque in eodem plano punctum illud fuerit: nominatur centrum, quod si uerò non fuerit in eodem plano: nominabitur polus. ut sunt circuli in sphaera. Aliter etiam circulus dicitur linea, quae ad omnes partes aequalia facit interualla. fit autem circulus, quando linea recta in eodem plano constituta, manente uno puncto: alterum circumducitur, donec in eundem unde coeperat moueri locum restituatur. Diameter circuli est linea quaedam recta per centrum ducta, ex utraque parte ad circuli circumferentiam finita: quae etiam circulum secat in duas par tes aequales. uel est linea recta per centrum ad circumferentiam ducta. Semicirculus est figura quae diametro, & intercepta à diametro circumferentia continetur. Hapsis est figura semicirculo minor. communiter segmentum circuli est, siue illud sit maius, siue minus semicirculo: figura quam linea recta, & circuli circumferentia continent. Angulus in segmento circuli est: quando in circumferentia segmenti, sumptam fuerit punctum aliquod: à quo si fuerint ad extremitates lineae rectae ductae angulus qui lineis rectis iam ductis continetur, erit angulus sectionis cyclogenae. Sector circuli, est figuraquae continetur duabus lineis rectis: & una circumferentiali. uel est figura quae continetur rectis lineis, angulum qui in circulo ad eius est centrum, complectentibus, & circumferentia ab illis intercepta rectis.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
