Latin
Cap. II
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 8
Unproofread scanNot analysed yet
à lateribus enim alia nomina sortiuntur, ac dicuntur aequilateri trianguli, alij aequi cruri, alij Scaleni, deinde ab angulis etiam nomina accipiunt: ut alij trianguli dicantur rectanguli, alij acutanguli, alij obtusanguli: &rectangulorum duo sunt genera, rectangulus aequicrurus, &rectangulus scalenus: quia non est rectangulus triangulus qui poßit esse aequilaterus. reliqui uero trianguli qui rectanguli non sunt, praeter aequilaterum, non duplices solum sunt, sed in infinitum usque progrediuntur. Est autem triangulus aequilaterus. quando figura aliqua rectilinea tria habet aequalia latera, &tres aequales angulos. Aequicrurus quando duo tantum sunt aequalia latera. Scaleni uerò qui omnia tria habent inequalia latera, Triangulus rectangulus est, qui unum tantum habet angulum rectum. Oxygonius qui tres habet acutos. Amphlygonius, qui unum habet obtusum angulum. Omnes igitur trianguli aequilateri, sunt Oxygonij, sed anguli duorum aequalium laterum, &Scaleni: alij sunt rectanguli, alij Oxygonij, alij denique amblygonij. Planum quadrilaterum est, figura quae quatuor continetur rectis, &angulos habet quatuor. Figurae autem quadrilaterae, aliae sunt aequilaterae, aliae uero non sunt. &ex ijs quae aequalia habent latera, aliquae sunt rectangulae, aliae uerò non rectangulae. quae igitur figurae quadrilaterae rectangulae &aequilaterae sunt; nominantur quadrata, Google quadrata. illae uerò, quae rectangulae quidem, non autem aequilaterae, altera parte longiores appellantur. uicouero uersa quae aequilaterae, non autem rectangulae, Rhombi: denique quae neque aequilaterae, neque rectans gulae, sed latera opposita aequalia, &angulos oppositos habent inter se aequales, speciem Rhombi habentes dicuntur Est &alia diuisio quadrilaterum figurarum, quaedam nominantur parallelogramma, quedam uerò non n autem parallelogramma que latera opposit aequidistantia, quae uerò latera opposita aequi non habent, non dicuntur esse parallelogramma.