# Oratio de disciplinis mathematicis ii

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/ii

FRIDERICVM II. SERENISSIMVM AC PO TENTISSIMVM DANIAE, Noruagiae, Vandalorum, Gothorumque Regem: Ducem Slevici, Holsatiae, Stormariae, ac Dietmarsiae: Comitem in Oldenburg & Demenhorst &c. oratio. Aepenumero Serenißime Rex, de mathematicarum disciplinarrum amissa dignitate, cum cogito: Qimul etiam restaurandi eandem ratio: in mentem mihi venit. neque dubito quin aliquando suum pristinum splendorem, sint recuperaturae. Vt enim omnium aliarum rerum, studiorum, vitaeque actionum: sunt certae quaedam periodi: ita etiam artium & disciplinarum, te ste Aristotele circuitus sunt, & reuolutiones: vt quandoque intereant & oblites rentur: nonnunquam aliquot seculis post reuiuiscant, & resplendescant, quod quidem nostris saeculis factum fuisse: res ipsa loquitur: nec vlla indiget probatione.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
