# Oratio de disciplinis mathematicis iii

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/iii

Omißis itaque alijs quamplurimis artibus, quas antiquitas, summo habuit loco: nunc vero neglectae iacent tantum pauca quaedam de amissa mathematicarum disciplinarum dignitate: eaque recuperanda proponam. Mathematicae disciplinae esse dicuntur omnes illae scientiae, quae circa magnitudines, & numeros versantur: in quibus omnis vis & potestas numerorum, linearum, superficierum, & corporum explicatur. quatenus haec, rebus vniuersis per se, & sua natura insunt: & mente, atque animo percipi possunt.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
