# Oratio de disciplinis mathematicis iv

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/iv

Quod si enim res coelestes contemplamur: & stellarum motus, distantias, varias etiam earundem apparentias, ortus & occasus inquirimus: numeros, & numerorum rationes, lineas, superficies, & harum adfectiones adhibemus: si res elementares, ac naturales consideramus: numeris, figuris, rationibus, proportionibusque carere non poßumus: si denique ad actiones descendamus hominum: quis non adfirmabit, vsum numerorum figurarum, dimensionum, ponderum, omnium denique rerum mathematicarum, maxime necessarium esse? Quae cum ita sint: summam & neceßitatem & dignitatem harum scientiarum per vniuersam rerum naturam difsusam esse: fatendum erit: imò tantam, vt his studijs neglectis, extinctis, & è medio sublatis: tota omnium rerum diuinarum & humanarum corruat contemplatio, necesse siet. Harum cognitio, fuit prima illam antiquißimae antiquitatis, humana sapientia: has disciplinas Serenißimi Reges, Illustrißimi Principes, Sanctißimi Sacerdotes: & omnes, quotquot splendore, dignitate, sanctitate Prudentia, & eruditione: à caeteris differebant hominibus: colebant, reuerebantur, & secretißimorum mysteriorum loco habebant. Haec sunt, quae cum uero cultu Dei, Adamus Sethus, & caeteri primi aeut viri sapientes, & sancti: posteritati, per manus tradiderunt. Etenim Adamum praedixisse vniuersalem totius mundi interitum: sacris legitur literis. quod sane partim per diuinam reuelationem habuit: partim per has artes & disciplinas cogno nit.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
