# Oratio de disciplinis mathematicis vi

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/vi

Sethus etiam & nepotes reliqui Adami, his à suis maioribus instituti disciplinis: ita eas excoluerunt: vt post se, in omnes gentes, & omnem posteritatem egregia & maxima reliquerint vestigia: quibus cum posteri insisterent: magis magisque non tantum auxerunt haec studia: verum etiam sanctißime conseruarunt: vsque ad Abrahami tempora, & insequentia secula. Harum etenim Patriarchae, Iudices Reges, Prophetae, & caeteri viri in populo Dei eximij: cognitionem exquisitißimam habuerunt: sicuti sacrae docent literae: vt etiam res gestae, instituta, facta, dicta, praenunciata eorundem abunde testantur, & luculenter confirmant. Hos vicini populi sunt imitati: atque omni studio, & singulari diligentia, summa denique religione, haec studia, has artes, hasque disciplinas colebant, exercebant, ac ardenti animo percipiebant. Persae enim Magos his imbutos habebant uij lisciplinis: ex quorum ordine Reges creabantur: apud Babylonios Chaldaeorum, summa erat potestas atque autoritas: Indi suos Gymnosophistas, hac doctrina, & his optimarum artium: studijs instructos: summo habebant loco. AEgyptij suos Sacerdotes, Graeci Mathematicos, poetas, Philosophos: Iudaei Prophaetas, reuerentia summa colebant: qui omnes his artibus & disciplinis instructi: summam vniuersarum rerum cognitionem, quam humana mens adsequi potest: non solum sunt adsequuti: verum etiam ad vitae vsum & neceßitatem, atque commoditatem ita accomodarunt: vt summo honoris, dignitatis, & neceßitatis loco habitae fuerint.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
