Latin
xi
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xi
Unproofread scanNot analysed yet
ad nos vsque &nostra tempora emanauit: vt verbis exprimi vix poßit: si quis per singula, haec explicare conaretur Verum vt nihil est in hoc mundo tam sanctum &religiosum: tam splendidum &magnificum: tam vtile &necessarium: quod non vel temporum iniuria: vel hominum malitia, labefactetur, corrumpatur, vel penitus extinguatur: ita etiam hae disciplinae, in altißimo, amplißimoque dignitatis gradu locatae: ob plurimas easque maximas corruptelas, tandem ferè extinctae fuerunt. Patet enim ex omnibus historijs, Graecis &Latinis, sacris &prophanis. neque ante Platonis tempora, neque post: philosophiae &mathematicarum scientiarum studia: ardentiora aut praestantiora fuisse quàm eo ipso saeculo fuerint. Quicquid enim erat, in rerum vniuersitate abstrusum &reconditum, id eo tempore vel tertatum, vel exploratum fuit: quoad mens humana pertingere potuit vltima id sanè neutiquam euenisset: nisi ab ineunte aetate pueros, bona indole praeditos: in his instituissent &exercuissent disciplinis mathematicis: quarum auxilio: oculi mentis (vt Plato docet) aperiebantur: quibus quicquid in vniuerso orbe terrarum erat: acrioribus &acutioribus oculis intuebantur.