# Oratio de disciplinis mathematicis xi

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xi

ad nos vsque & nostra tempora emanauit: vt verbis exprimi vix poßit: si quis per singula, haec explicare conaretur Verum vt nihil est in hoc mundo tam sanctum & religiosum: tam splendidum & magnificum: tam vtile & necessarium: quod non vel temporum iniuria: vel hominum malitia, labefactetur, corrumpatur, vel penitus extinguatur: ita etiam hae disciplinae, in altißimo, amplißimoque dignitatis gradu locatae: ob plurimas easque maximas corruptelas, tandem ferè extinctae fuerunt. Patet enim ex omnibus historijs, Graecis & Latinis, sacris & prophanis. neque ante Platonis tempora, neque post: philosophiae & mathematicarum scientiarum studia: ardentiora aut praestantiora fuisse quàm eo ipso saeculo fuerint. Quicquid enim erat, in rerum vniuersitate abstrusum & reconditum, id eo tempore vel tertatum, vel exploratum fuit: quoad mens humana pertingere potuit vltima id sanè neutiquam euenisset: nisi ab ineunte aetate pueros, bona indole praeditos: in his instituissent & exercuissent disciplinis mathematicis: quarum auxilio: oculi mentis (vt Plato docet) aperiebantur: quibus quicquid in vniuerso orbe terrarum erat: acrioribus & acutioribus oculis intuebantur.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
