# Oratio de disciplinis mathematicis xii

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xii

Neque vero harum tantum disciplinarum studia, ad summum usque gradum peruenerunt: sed & Mechanici tum extiterunt excellentißimi, quales vix saeculoleguntur extitisse aliquo: pictores, statuarij, sculptores, & alij opifices et artifices: quibus studia mathematica familiarißima erat facta. adeo vt tandem cum nimis vulgaria, et non mysteria, vt apud Aegyp. ed by Goc Aegyptios Babylonios, Indos Persasqu erant: amplius iudicantur: in neglectum et contemptum venerunt. quemadmodum fieri solet: vt praestantißima et abstrusis. sima quaeque, si vulgaria fiant: si quotidiana sint: in contemptum abeant.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
