# Oratio de disciplinis mathematicis xvii

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, xvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xvii

Nam qui ingenij viribus firmis sunt: bonaque indole, & industria: qui foelici institutione ac disciplina confirmantur; quique à naturae bonitate, & vtili atque necessaria educatione, acceperunt: exercitatione aßidua tanquam constanti & firma naturae & ingenij, atque doctrinae cultura stabiliunt: ij sane vt magni & eximij quid praestent, necesse est. Vitiosißima etenim natura, doctrina atque exercitatione excolitur, vt rebus humanis frugifera esse poßit: taceo mediocris, taceo singularis & excellens. Sunt hoc nostro saeculo praeclara ingenia: sunt in scholis bonae, frequentes, & aßiduae institutiones, sunt artifices, & opifices ingenio & industria, excellentes: tot denique tamque varia ingeniosa quoque tam literatorum, quam illiteratorum exercitia.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
