# Oratio de disciplinis mathematicis xviii

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, xviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xviii

ita vt neque bonitate naturae, neque praeceptis, aut literarum humanarum abundantia: neque exercitationibus: neque artificum ingeniosorum copia, atque abundantia. antiquis cedamus Graecis: etiam Platonis coaetaneis: Veruntamen nondum vidimus θεῖον Πλάτῶνα. nec Δαιμονίων Ἀριστοτέλὴν: nec τες λιον πυθάγοραν: nec denique adsequuti sumus, τὴν τῶν μαθημάτων ἀκριβειαν: quae tum temporis erat. Quid igitur causae est? quod in tanta literatorum abundantia: sit doctorum vi rorum penuria? in copia philosophorum: inopia mathematicorum? in tanta vbertate mechanicorum? caritas maxima Architectorum? Si verum fateri velimus: non tribuenda culpa est: imbecillitati naturae, & ingeniorum: sed μαθήσα καὶ ἀσκησε: quae si restituerentur ratione bona, & conuenienti modo: tum ingeniorum opibus augeremur: copia institutionum bonarum locupletaremur: artibus varijs & eximijs amplificaremur: tandemque gloriam adsequeremur eam: qua Graeci philosophi & mathematici, in omnem post se reliquerunt posteritatem. Institutiones itaque & exercitationes tales esse debebant: quales Plato praecipit. quibus ingenui adolescentes, ab in eunte aetate informantur, vt in Arithmetica, Geometria, Astronomia ea teneant: quae maxime sunt cognitu necessaria, ad philosophiae perceptionem, ad sequendam: & humanae vitae societatem coriseruandam. id quod Plato docet fieri tum si τα ἀναγκαιαμαθηματα vna cum literarum & syllabarum cognitione discant: & discant παίζοντες ludentes, & aliud quasi agentes.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
